457
250 PHILOSOPHIA
Cuiusuis indiuidui coelum cum coelo vini ru¬
bei vel albi, tartariue tracto per magisterium
separationis qualitatum ab elementis, cum
trauis forma positum iuxta maioris operis do¬
ctrinam, obstructo vase ne coelum fugiat, calo¬
re assiduo balnei coquatur sine intermissione
diebus aliquot. Postmodum aperto vasi de quo¬
rumlibet aëre dictorum pro secunda coeli par¬
te imponatur, & coquatur tot vt antea diebus.
His etiam finitis, rursum aperto vasi impona¬
tur de coelo ignis quorumlibet eorum tantum
quantum vini coelum fuit, obstructoque vase
rursum coquantur assiduo calore per alios dies
quindecim. Et completo mixtionis artificio,
mixta transmutari videbis in minùs perfectum
coloribus mediantibus, iuxta quos artifex opus
hoc regere debet, quousque ad perfectissimum
opus majus perueniat, quod speciem suam in
externis substantijs transmutare permutareque,
virtute pér spagiricum opus acquisita, in sui pon¬
deris milibus ter possit.
Mixtibilium indiuidua sunt flores rorisma¬
rini, mel nouum, mercurialis, chelidonia, lilium
rubeum, sanguis humanus, etc. Caeterùm quia
virtute dignitas acquiritur, priusquam ad poten¬
tiam recipiatur initiatus, aequum iudicamus ad¬
dere hoc loco, quae dignum reddere possint
perari volentem ad maiora.
Proinde foetum spagiricum de triplici genere
indiui¬