289
Test ca 55.
Humorem rad.
lapidis me¬
talli naturam
participare.
136 De radicali humidit. ignea.
qui materiam philosophicam hoc est, ter¬
ram & aquam, quae corpus & argentum viuum
nominat, aperit, penetrat, & terminat, scili¬
cet, formam inducendo & figendo. Cuius
interpretationis auctor est mihi ipsemet
Lullius, sic loquens. humida radicalia per eo¬
rum naturalem calorem excitatione solius ignis ter¬
minantur & finiuntur in substantiam metalli, quod nun¬
quam possibile esset fieri, nisi naturae metalli partici¬
parent. Superius dixit sulphur istud corpus
& arg. viuum calore suo igneo aperire, pe¬
netrare, & terminare, id ipsum nulla sul¬
phuris mentione facta nunc de radicali hu¬
more asserit, & quod hic tacet de corpore
& arg. viuo terminandis per calorem sulphu¬
ris hoc supra expressit: neque enim putandum
est, quod per se terminetur, sed in & cum ter¬
ra sua. Affirmat etiam haec humida radicalia
participare naturam metalli, quia videlicet ver¬
santur, vt alio loco ex Lullio quoque osten¬
sum, inter dun extrema, quorumvnum est
argentum viuum & sulphur, alterum elixir
perfectum, quod nisi metalli naturam ha¬
beret, metallorum perfecta medicina non
esset. Cùm igitur humor hic radicalis me¬
dius sit inter duo extrema, oportet, vt sicut
metalli naturam, ita etiam sulphuris & arg.
viui obtineat, & propterea vicinius sit me¬
tallo, quam duopraedicta, quae remota ad¬
modum sunt à metalli natura, nisi prius in
formentur & terminentur à secundo hoc
sulphu¬