485
RATIONES
similia sagittis hamatis, id est barbatis, et non possunt lique¬
fieri per ignem, sed euaporant in fumum, uiriditati attinen¬
tem. donec residuum sit cinis. Cecidit quoque apud Ver¬
gen frustum ferri 150. atronarum, quod prae duritia sua
ferè erat infrangibile, missa est tamen pars eius regi Corasce¬
ni, qui cum praecepisset enses inde fieri erat infabricabile.
Dicunt tamen Arabes, quòd enses Alemanici, qui optimi
sunt de tali ferro fiune (dicit hic enses tales ex tali ferro fieri)
secundum uulgos Arabes quia uulgus absque ratione loquitur.
Cum autem cecidit massa illa, resilijt aliquotiens à terra, ut
pila, eratque composita ex minimus frustilis cohaerentibus ad
inuicem, ad quantitatem granorum millij magnorum.
Simile huic rei euenit apud Tepastrem, sic ergo etiam fiunt
lapides. eorum siquidem generatio uel erit subito, propter
magnum calorem accidentem luto uiscoso, aut paulatim pro¬
pter multum temporis etc. In quibus uerbis philosophus insi¬
nuat, quòd natura facit generationes similes, sed aliquando
subitas, aliquando paulatinas, & in diuersa materia, &
diuersimode. Idem in eodem. Sunt autem certa loca super quae
aquae effusae uertuntur in lapides diuersorum colorum, suntque
aquae, quae seorsum acceptae non gelantur, quae si prope
alueum suum fundantur, congelantur et fiunt lapides. scimus
ergo, quòd in terra illa est uis mineralis, quae congelat
aquas etc. Idem ibidem dicit, quòd sunt quaedam uegetabilia,
& quadam animalia, quae conuertuntur in lapides uirtute,
quadam minerali lapidificatiua. & haec transmutatio cor¬
porum animalium uegetabilium in lapides est aeque propin¬
qua, sicut aquarum transmutatio, & quaedam fiunt tar¬
dius, & quaedam citius, secundum potentiam actiuorum,
& resistentiam passiuorum. Idem ibidem dicit, quod est