485
PRO ARTE. 23
num in primo alimentorum, capitulo de foeniculo, qui dicit,
sic, & spontaneum quidem, quoniam nascitur hoc sicut &
anetum, sed etiam seminantur ipsa per hortos: Vnde dici¬
mus quòd quadam sunt, quae per solam propagationem ge¬
nerant, ut homo, uipera, cetus & palma: quaedam per
solam putrefactionem, ut pediculus, pulex, gramen, uermes
terrestres, et similia imperfecta: quaedam quae utroque modo, ut
mures et portulacae etc. Sicut ergo in animatis anima uege¬
tabili utroquemodo generatis, poenitus arguimus esse eadem
specie, quia eodem modo utraque possunt conseruari in esse,
sic & in animatis anima sensibili penitus arguemus, quòd
totum accidit propter ultimam dispositionem, & proportio¬
nem agentis, & patientis. Vnde dicit philosophus primo de
uegetabilibus, quòd natura transmutat calamentum in
mentam, et triticum in siliginem, et linum in scilem, idest lolium:
& malas in bonas, & econuerso, ut illa quae fuit trans¬
plantata. de Persia in Aegyptum. & ideo dicit ibi, quòd
à quibusdam malis seminibus proueniunt bonae plantae, &
econuerso, sed non de facili, & hoc etiam in animali con¬
tingit multoties, ut ibi dicit, & diuersitas regionum hoc¬
quam maxime operatur.
IN mineralibus etiam hoc est planum, quamuis non in¬
omnibus. generat enim natura in nubibus, quandoque sagittas
lapideas, et ferreas cum tonitruis terribilibus, Vnde philo¬
sophus iuxta finem, quarti meteororum, sic dicit ad literam.
Saepe etiam fiunt lapides ex igne, cum extingultur id est uapore
igneo, scilicet in nube, et saepe contingit corpora ferrea et la¬
pidea cadere, cum coruscationibus, ut uapor igneus, quia ignis
frigidus, et siccus est in extinctione sua. Et in Persia ca¬
dunt cum corruscationibus corpora aerea, ut aes ustum, uel