289
Spiritus prae¬
paratio.
In codicil.
opinio quo¬
rundam re¬
probata.
148 De radicali humidit. ignea.
Quomodo autem corpora metallica dis¬
soluenda sint, quoniam dictum est cap. 2.
hic repetendum non putaui.
Praeparatio huius spiritus est ipsius subti¬
liatio quae per multiplices distillationes
perficitur, donec splendore & cristallinam
consequutus sit serenitatem. Auctor Scalae.
Aqua depurantur multum ab illarum sordibus cum distilla¬
tionibus, & subtiliando veriuntur innaturam aëris
per leuigationem. Et Lullius. Aqua distillatur ad
perfectae ablutionis signum, quod est splendor transpae¬
rens, & fulgens vt cristalli serenitas. Qui ad hoc
signum peruenerit, mercurium habet philoso¬
phorum omnia corpora soluentem, praecipue
Solis & Lunae, ob naturae vicinitatem; qua
de causa subtilitas spiritus illorum densita¬
tem facilius penetrat, & intima corporum
subiens illa emollit, & tandem in mercu¬
rium currentem conuertit putrefactione
conuenienti praemissa.
Reliquum est, vt excutiamus an in alijs re¬
bus hic spiritus inueniri possit. Philoiophi
lapidem suum animalem dicunt, vegetabilem &
mineralem. ratio eos mouens alibi declarata
est. Sunt tamen qui putent lapidem physicum
ab hoc spiritu animalem dici, siue vegetabilem,
siue mineralem, atque ita tres lapides consti¬
tuunt. Animalem, si hic spiritus ex anima¬
libus depromatur, videlicet, si lac, sanguis
humanus, vrina, vel mel varijs distillatio¬
num circulationumque modis subtilietur,
donec