289
Cap. quartum. 149
donec aurum & argentum soluat, & in liquo¬
rem deducat. Vegetabilem verò, si spiritus
iste ex vegetabibus sumatur, qualem existi¬
mant, quintam vini essentiam, chelidoniae,
lunarię maioris, radicis frumenti, maluę &
mercurialis, coeterarumque herbarum, fru¬
ticum, vel arborum quae natura calidę sunt
vel humidae. Mineralem autem, si aurum ar¬
gentumue per mercurium in mercurium
deducatur. Sed quoniam argentum viuum
deleteriae esse naturae, & venenum perni¬
ciosissimum, aurumque per illud dissolutum
venenatis eiusdem qualitatibus imbui exi¬
mant, studentes potius incolumitati cor¬
poris humani, quàm vilium metallorum
in aurum argentumque metamorphosi, co¬
nati sunt ex animalibus aut vegetabilibus
aquas elicere, quibus aurum argentumue
in liquorem resoluerent, eodemque metalla
imperfecta transmutarent. Quod quam ab¬
surdum sit & à veritate alienum, ex supra¬
dictis quilibet colligere potest cum osten¬
sum sit nihil elixir intrare posse, quod non
sit de metallorum natura & substantia, &
quod corpora metalloru penetrare ac per¬
uadere, atque argentum viuum illorum sua
assinitate retiuere & ignea vi transmutare
nequeat. Liquorem quidem saluberrimum
cùm quibusdam supradictorum, vel forte
etiam alijs, addito auro vel eius tinctura
componi, & aurum etiam in liquorem re¬
digi
K 3