457
CHYMICA. 259
vegetabili, quam à claue philosophica recipit,
ita per formam istam informatur, vt in mini¬
ma sui parte realiter & verè minima pars insit
eiusdem formae: & imperfecta suas antiquas
formas deponunt hac via, quae ipsis inerant
ctu, vt perfectorum formas, quae illis insunt po¬
tentia, recipiant, & in perfecta corpora trans¬
mutentur metallica.
Alibi dictus est operandi modus cum sul¬
phure naturę saturni vel iouis: modò verò cum
duobus, tribus, quatuor, vel omnibus, iuxta vo¬
luntatem operantis mixtionem dicimus posse
fieri, vt ex eis conditionem esse volet artifex.
Oleum etiam eliciendi modus ex perfectis
lio loco ponitur, quorum vnus & idem est, ac
aliorum omnium per calcinationem, dissolu¬
tionem, euacuationem, multiplicationem, spi¬
ritum, alembicum, argentum viuum exubera¬
tum, sulphur naturae, tincturam, oleum, incera¬
tionem, sublimationem, & per ignem.
Quum verò duo coniungere voles, ponas in
calcinationem claue philosophica mediante,
postea in dissolutionem, & in reliqua praedicta
vsque ad sublimationem inclusiuè. Si autem
perfecta fuerint, & in sulphur naturae facta, po¬
nas in multiplicationem, item si nimis durum,
affunde aliquam portionem sanguinis men¬
strualis vt in oleum conuertatur.
Notandum etiam elementa metallorum per
R 3 mer¬