457
260 PHILOSOPHIA
mercurium vegerabilem ab eis tracta, materiam
primam eorum dici ad genus generalissimum
suum proximè accedentem, & essentiam quin¬
tam, vel coelum etiam ipsorum appellari.
Haec verò materia conuerti debet (si perfe¬
ctorum sit) in formarum naturam; & alia im¬
perfectorum nempe natura in illam, & compo¬
situm fermentum vocatur, quoniam fit ex ma¬
teria prima, & metallorum natura, & oleo gut¬
ta post guttam instillata: & postea mercurio phi¬
losophico naturali inceratione, quae medium
est coniungens mercurium cum dicta prima
materia fitque hoc modo gumma philosophi¬
cum.
Fermentum simplex est cui nihil admixtum
est, vt sunt elementa, vel euacuata metalla per
se existentia, & simpliciter sumpta.
Compositum est quum plura simul & inter
se commiscentur. Qui non poterit perfecto¬
rùm iuxtà ac imperfectorum corpora speciali¬
ter in sui materiam primam conuertere, nec
simplex etiam fermentum habere, neque com¬
positum, sine quibus lapis inanis erit & va¬
cuus.
Terra quidem à corporibus metallicis in
sulphureleuata naturę sal dicitur philosopho¬
rum, vel mercurius vegetabilis, vel medium ex¬
trema coniungens omnia ad vnum finem, id
est, coelum cum forma, vel clauem philosophi¬
cam