485
RATIONES
gnis, cum comburuntur. hic enim fumus est tanquam spiritus,
qui resoluitur ad aerem cum toto corpore suo, sed si inuen [unclear]
corpus aliquod solidum cui appodietur, retinetur ibi a suo
corpore occulto, super illud corpus aliud, & induratur & fi
gitur[unclear] & fit fuligo. Ita quòd spiritus, dum fugit ignem co¬
uertit corpus ad suam naturam & corpus cum permanet con¬
uertit spiritum ad suam naturam. Et hoc idem simile patet, de¬
generatione tartari in uasis boni uini. haec igitur exempla non in
conuenienter apposita sunt. licet in hoc non potest aliquid
mnino simile adduci, sed solum in parte, quia ipse lapis est
quid proprium in se & orphanum & unicum ab omnibus se¬
paratum. Nota circa istam literam. Et similiter fu¬
mus resolutus etc. Nota quòd omnium inanimatorum quae
generantur aequaliter est uapor siccus uel humidus uel uterque
ut patet primo meteororum, & quarto Omnis autem
uapor est de genere spirituum, id est, uolantium. Ex uapori¬
bus autem siccis generantur res siccae et ex humidis humidae,
sed ex eorum digestione, commixtione & proportione existen¬
te diuersa in habitudinibus & mensuris eorum, accidit diuer¬
sitas generatorum omnium secundum exigentiam naturae
cuiuslibet speciei. Et sicut ipsi uapores, tam sicci, quam hu¬
midi habent in actu semper naturam ascendendi et uolandi, sic
habent in potentia naturam standi & permanendi. Ex
praedictis ergo satis patet. quòd si alchimista praeparauerit
naturae materiam suam & in organo proprio & ignem suum
& gradus suos & tempus congruum & inuenit naturam
manibus & uigilanter inspiciat signa colorum omnium,
ita quòd circunstantiae omnes in suis horis absque aliquo de
fectu concurrant generabit, quod narrant philosophi, si
Deus uoluerit, & natura coniunget quantitates componen¬
tium