289
Salium, ara¬
turni & alu¬
minium aquam
spiritus vi¬
cem non pos¬
se supplere.
152 De radicali humidit. ignea.
Spiritus igitur retinet animam, sicut anima retinet
corpus, quoniam anima non moratur in corpore nisi
mediante spiritu: cum verò coniunguntur, nunquàm
separantur, quia spiritus retinet animam, sicut ani¬
ma retinet terram. Tria dicit. quorum primum
est, aquam statim si cari: at si siccatur vna cum
anima, non euaporat. Secundum, animam
non morari in corpore, nisi mediante spiritu. Quòd
si verum est, necessario sequitur spiritum
non recedere. Tertio subiungit haec tria
nunquam separi, quia vnum est retinaculum
alterius, neque vllum eorum per se subsiste¬
re potest absque mutuo adminiculo, cum haec
tria corpus physicum constituant, non se¬
cus ac humanum: ita vt locus nullus relin¬
quatur spiritui animalium aut vegetabilium
euanido.
Sed fortasse aqua salium, atramentorum vel
aluminum separatim vel coninnctim per so¬
lutionem siue distillationem procurata, spiritus
istius solutiui locum supplere poterit? Quod
an verùm sit expendamus. Imprimis si ca¬
lore balnei aut fimi soluta hęc addantur cor¬
poribus metallicis siue terrae philosopho¬
rum, cum primum ignis calorem senserint, subti¬
lissimarum partium euaporatione facta, in sale
atramentum, vel alumen redibunt, & sic den¬
sitate sua ingredi non poterunt, multo mi¬
nus corporum compactam molem solue¬
re, ac per minima commisceri & vniri. Si
aqua è singulis vel coniunctis distilletur,
phlegma