289
Cap. quartum. 124
artis principium, & clauis vnica. Atque haec
de radicali humiditate ignea, & alimenta¬
rio humore siue aquae elemento dicta sint,
nunc ad reliquas medicinae proprietates
properimus, & ad quintam progrediamur.
DE PVRITATIS CLARITATE
MVNTIFICATIVA, DANTE SPLEN¬
dorem eminentem, à combustione
praesertuante, nec adurente.
Caput Quintum.
QVO Axioma philosophorum, Imperfectum per¬
ficere non posse, nec immundum mundare, ex¬
plicatur, ostenditurque aurum magis ab Elixiris per¬
fectione remotum esse, quam metalla imperfecta ab
auro, idcoque debere mundari & subtiliari magis quam
per naturam depuratum & subtiliatum sit. Qualis
puritas in opere requiratur, ac vnde metallorim ful¬
gor procedat, explotatur. Locùs corruptus Gebri re¬
stituitur. Deinde num in alijs rebus ista puritatis cla¬
ritas deprahendi possit, examinatur. ac postremo
vivum aurum & argentum per artem facta excedant
aurum & argentum naturae disputatur. Philoso¬
phorum propositio est satis nota Imperfe¬
ctum perficere nenposse, nec immundum mundare.
Quod non ita accipiendum est, quasi im¬
perfectum perfici non possit, aut immundum
mundari, id enim philosophorum auctorita¬
tibus veritatique refragaretur. Sic namque Geber
Per¬
Axioma phi¬
losophorum
quomodo in¬
telligendum