289
Mutant in alijs
rebus quam
in metallis
splendor
minens repe¬
riatur.
166 De puritatis claritate.
pretationem, coacta est, nec mihi ipsi satis fa¬
cit, quamuis alia vix esse possit, si vulgata lé¬
ctio retinenda est, quod perspicaciorib. ingenijs
dijudicandum relinquo. Vtcumque legendum.
mens Gebri alia non est, quam vt elixir non mo¬
do sit purum & clarum, sed etiam vt puritate sua
& claritate superabundanti splendorem emi¬
nentem & fulgentem inducat, corporum imperfę¬
ctorum partibus purioribus tanquam sibi similibus
adglutinatis, separatisque superfluitatibus ex¬
traneis, quę de compositione prima mercurij
non sunt, sed extrinsec accesserunt, quas dein¬
de ignis consumit. Quę autem sint superflui¬
tates metallorum, ex alijs huius lib. locis col¬
ligi potest. vt hic repetitione opus non sit.
Nunc num aliae res extraneae fulgorem istum
eminentem communicare possint metallis
vilioribus consideremus, & primum animalia
& vegetabilia ortumque ex ijs habentia exami¬
nemus. In quibus aqueum subtile esse non ne¬
gamus. clarum & purum, & proinde naturam per¬
spicui habere, quę proprie est materia colo¬
ris, satemur: sed cum illud eorum humidum à
terreis partibus segregatum non sit conden¬
satum neque terminatum, fulgens & splendens esse
non potest, multo mini impersectis metallis
fulgorem siue splendorem inducere. Quod
autem illorum humidum condensari non possit,
hinc patet, quia nullo ingenio aut arte terra
illorum humiditati suae iterum vniri aut con¬
iungi potest, quin per artem separetur, quod
in