289
Cur sulphur
philosophis
terra dica¬
tur.
182 De terra figente,
hastibilis, ita etiam metalla imperfecta in
verum aurum & argentum commutare,
quae omnia ignis examina perferre possunt.
Atque hęc quidem pro expositione siue ex¬
plicatione textus & verborum Gebri dicta
sufficiant. Nunc porro tertae diffinitionem.
proprietates, mundationem, fixionem, &
vnde peti possit, perpendamus.
Terrae appellatione nihil aliud intelli¬
gunt Philosophi, quam sulphur, quod cum
argento viuo omnium metallorum mate¬
ria dicitur, & eadem ratione, elixiris, cum
ipsum non fiat nisi ex eadem materia ex qua
aurum fit & argentum, sed eo magis purifi¬
cata, quo ipsum auro & argento praestat.
Nominant autem Philosophi hoc sulphur
terram plures ob causas, quarum vna est,
quod in principio operis qualitates terrae,
frigiditatem scilicet & siccitatem summam,
vt dictum est, obtineat, quamuis postea tem
perata euadat, quinimo in fine ad ignis acti¬
onem accedat, & in ignem quodam modo
respectu potentiae suae transeat. Secunda est
quod sicut ex spissitudine trium elemento¬
rum & praesertim aquae terra concreta est, &
facta subiectum & fundamentum reliquo¬
rum, ita in arte sulphur. Tertia est respe¬
ctu finis, quo omnia fugientia & non fixa in
terram vertuntur figentem & fixam. Quarta,
quod