289
Cap. sextum. 183
quod non potuerint aptius lapidis compo¬
sitionem describere aut docere Philoso¬
phi, quam per elementorum diuisionem: in
qua calidum ignis, humidum aëris, frigi¬
dum aquae, siccum, ponderosum, & graue
terrae denominatione intelliguntur. Quan¬
uis autem in lapidephilosophorum, imo in
omni mixto quatuor ad mistionem conue¬
niant elementa, duo tamen eorum sunt in¬
clusa; vt ignis & aër; duo includentia, vt
terra & aqua, & ideo in omni mixto inue¬
nitur superabundans terra & aqua. haec duo
videntur & palpantur, eorumque virtus & opus sci¬
tur, vt dicitur in Turba, & cognoscitur: alia ve¬
ro duo nec tanguntur nec videntur, nec virtus eorum
percipitur, nisi in duobus prioribus. Ignis & aer
sunt principia magis formalia & mouentia,
aqua & rerra magis materialia ac quietem.
facientia & fixionem iuuantia. Tamen sicut
virtus formae non apparet nisi in materia,
in qua inclusa est, ita ignis & aer non nisi in
aqua & terra. Cùm igitur inclusa sunt for¬
tia, includentia vero debilia, tunc mixtum
facile corrumpitur, quia principia forma¬
lia exhalant per quae datur forma. color, sa¬
por, odor, ac similia & materialia remanent,
quamuis non omni calore priuata. Si con¬
tra, includentia dominentur inclusis, non
facile corrumpitur mixtum, quia propter
fortitudinem includentium inclusa non fa¬
cile
M 4
In lapide
quamuis
4. sint elem.
duo tamen
videntur
tantum.