457
266 PHILOSOPHIA
seruetur. Huius pondus vnum super duo millia
proiectum in substantijs externis, potens est ge¬
nerare similem formam illi de qua duxit origi¬
nem. Multiplicationis aliud habetur arcanum
videlicet: vni librae menstrui dicti addantur vn¬
ciae duae, vel duae cum dimidia formae vel for¬
mae, iuxta praedictam conditionem, & mino¬
ris perfecti drachma tantùm: eisdem operatio¬
nibus vt antea spacio triginta dierùm, in ma¬
ius perfectum hoc omne conuerti poterit, igne
temperato ex colorum regimine, iuxta magis
ac minùs: donec videris corpus rotundum & ru¬
beum; si tamen opus ad rubeum fuerit, si ad al¬
bum cum albedine metalligena. Notandum
igitur diuersos esse colores horum foetuum, vt
masculi maiorisque perfecti rubeum, foeminei
perfectique minoris albi, colorem primò viri¬
dem rubore permixtum: secundò croceum, et¬
iam rubedine splendida mixtum, qui denotat
coniunctionem partium cum suo toto: tertiò
quidem album & splendidum, quod signum
est terminationis corporis foetus: quartò verò
alboniueum & melligeneo colore mixtum, &
hic ingressum denotat animae in suum corpus.
Isto colore tinctus à ventre matris nascitur foe¬
tus, cuius pondus vnum super tria millia mate¬
riae speciem suam potens est multiplicare: ter¬
tia repetitione est super millia trecenta. Istius
postremi, vt prioris perfecti maioris etiam fieri
potest