457
CHYMLCA. 267
potest multiplicatio. Notandum praetérea in
opere spagirico pręcisum aut certò determina¬
tum tempus non haberi, nam aliquando foe¬
tus oritur citiùs, quum calor per accidens ęquo
vehementior erit; nonnunquam tardius ob
remissionem eiusdem, vt apparet in humano
foetu.
Colores optima sunt indicia huius artificij,
quibus etiam regi debet. Vt quum foetus spagi¬
ricus fuerit in dissolutione, totusque liquefactus,
incipit oriri color niger: ex eo iudicabis ipsum
in mixtione esse, ac transijsse per alterationem.
Et postquam apparet croceus color, formatum esse
corpus existimabis, & suis membris comple¬
tum. Apparente verò colore postremo, rubeo
videlicet, corpus cum anima iunctum esse iu¬
dicato. Quo peracto continuandus est ignis, vt
dictum est, non secus de coloribus albi iuxta suas
qualitates intelligendum erit. His indicijs opti¬
cognitis atque notatis, summa diligentia &
animaduersione sedula, poterit artifex alacri
animo & absque metu spagiricum opus aggre¬
di, ac Deo dante perficere. Expedito iam opere
maiore, veniamus ad opus minus.
Calci cuiusuis corporis in vase philosophico
longi colli positae, succi tantùm affundatur phi¬
losophicae clauis, vt quatuor digitis superemi¬
neat. Postmodum bulliant super cineres mode¬
ratè calidos vno die naturali, & deinceps in fi¬
mo