317
PRAEFATIO AD LECTOREM.
scripta Christianorum, superabunt? Absit, cadet potiùs lucifer ho¬
minum in tenebras, quàm lux naturae, verbo suffulta Dei, vacillet.
Summatim vel Graeci philosophi sophorum Christianorum discipuli
futuri, vel tenebrarum perpetuò mancipia mansuri. Quis non vi¬
det palliatam virtutem omnem infidelium in exitiosissimum fi¬
nem tendere? Omnis enim origo, vel ex Deo est, vel ex Diabolo. In¬
fideles verò lucem ex Deo nullam habent, sed quam habere viden¬
tur, pallium est tenebrarum. Quapropter suadeo, si Paracelsum vin¬
cere volent eius aduersarij, non hominum, praesertim infidelium,
autoritatibus id faciant, sed scripturarum Dei, quibus innititur. Si
malè allegare credant, testimonium perhibeant de malo, & ma¬
lum eius, bono suo, si quod melius habent, euincant, cede¬
mus veritati, cui etiam militamus, non Graecis.
Iudica Lector, si quid malè dictum,
corrige, & vale.
PARA¬