289
Qua ra¬
tione terra
retineat.
Test c. 24.
Quomodo
& siccet &
coagulet.
In aporto¬
rio.
190 De terra figente
itaque vtrumque aes quandoque philosophis
dicitur. Retinet autem terra suum argentum
viuum causa affinitatis eadem, qua attrahit.
Vnde Raim. Lullius. Spiritum per corpus li¬
gare non possumus, nisi à propria sua natura deti¬
neatur, quae ligamenti illorum proprietas est. Ra¬
tione etiam vacui, quia haec terra post calci¬
nationem suam discontinuata est & poris re¬
ferta, multum sitiens, & cupiens restaurare
amissum humidum. Idcirco Lullius non
raro vocat eam terram desertam & depepu¬
latam à suis spiritibus. Et in Turba lapis dici¬
tur concauus, spongiosus, & salsus, propter po¬
rositatem videlicet terrae, & quia aquam su¬
am ebibit prae siti. Ex siccat autem & coagulat
retentum, propter ponticam suam naturam
& vim astringendi qua praedita est. Vnde Co¬
mes Bernard Terra est adstringens compositum,
& prohibens fluida elementa à sua fluxibilitate
cruda, habens secum ignem simbolice in siccitate.
Figit, propter naturalem fixionem: & calo¬
rificam & igneam suam vim quam per calci¬
nationem acquisiuit, quia omne calcinati genis
fixius est quam non calcinati, vt ait Geber. hinc
Raim. Lullius humiditas conuertitur in siccum lo¬
cum suum, hoc est, in terram propriam, quia illa est
proprius locus generationis sulphuris, Et hoc tunc ap¬
paret manifeste, quod illa terra ante praeparatiorem
& calcinationem suam hoc non facit. & tamen post
calcinationem id facit, propter calorem ipsius natu¬
ralem,