289
Cap. sextum. 203
Tunc puluerem nigrum aut cinereum, qui super¬
natabit, collige corneo cochleari, vel perga¬
meno, prout aptius poteris, & serua, idemque
opus reitera, donec habueris tantum terrae
quantum elixiri componendo satis sit, cu¬
ius magna quantitate opus non est, sufficit
scriptuli vnius aut obolorum duorum pon¬
dus, aut paulo minus. Qui è corporibus im¬
perfectis alium sulphuris naturae extrahen¬
di modum inquirit, aut plura scire deside¬
rat, legat Magiae naturalis. Raim. Lull. cap.
de naturali euocatione corporum à suis spi¬
ritibus. Sulphuris autem è perfectis corpo¬
ribus educendi modus hoc loco à Gebro
praetermissus talis est. Calx argenti vel auri
mercurio imbuitur, teritur & digeritur ca¬
lore lento, ita ne mercurij substantia ascen¬
dat, per aliquot dies, deinde mercurius ab
ea sublimatur; igne quam fieri potest mode¬
ratissimo: Sublimatum denuo calcibus ad¬
miscetur, teritur, assaturque vt prius, donec
mercurius eidem notabiliter adhaeserit, quod
percipietur facile ex pondere. Tum demum
mercurium à calce iam aliquoties sublima¬
tum eidem redde, & igne quarti gradus sur¬
sum pelle. Sic enim mercurius omne argen¬
tum viuum auri vel argenti in calce reliquum
secum vehet, relicto in vasis fundo sulphu¬
re seu terra argenti vel auri, quam plurimi
quaesiuerunt hactenus, pauci vero diligen¬
tiores
Modus ter¬
tius.