289
Corrector y
cap. 11.
Terrae neces¬
sitas in arte.
204 De terfa figente.
tiores & Pigilantiores, quos laboris minus
pertaesum fuit, inuenerunt. Paucior tamen in
hiscorporibus pręsertim in auro terrę quan¬
titas reperta est quam in ante dictis, sed virtu¬
te non nihil praestantior, si vti, prout decet,
nouerit artifex. Huc sulphuris educendi mo¬
du docere voluit Richardus Anglicus, cum
inquit. Si corpus non resolueris per mercurium in mer¬
curiuam occultam virtutem ex eo babere non poteris. vt¬
pote sulphur digestum & decoctum per opus natura.
Laborarunt autem philosophi maxime
in terrae huius inquisitione hac praecipue
ratione moti, quod viderent naturam non
procedere nisi per media quam imitari vo¬
lentes philosophi, & scientes non posse fieri
transitum de mollitie argenti viui ad duri¬
tiem metalli, substantia mediam duarum pro¬
prietatu scilicet sulphuris incombustilis & ar¬
genti viui inexterminabilis participem per
artem componere studuerunt in naturę ho¬
mogeneitate & proportione conuenientem.
quae potestatem haberet colligandi simul
animam lapidis cum spiritu, vt ex tribus
iunctis fiat elixir perfectum. Ad hoc autem
pertingere non potuerunt nisi terram prius
metallicam haberent, in qualapidis eleme¬
ta volatiliam figerent, & quae mercurij mediam
substantiam attraheret & retineret, superfluo
eius humido deposito. Hanc tanti fecerun,
vt eam basim & fundamentum totius ope¬
ris