485
PRO ARTE. 30
gnitionem & effectum coniungens, & eadem naturali com¬
mixtione ingenui melioris naturaliter conuertens. Et sicut
hoc nomen medicina est equiuocum ad scientiam medicinae et
ad instrumentum suum & sicut dupliciter diffinitur: sic et
hoc nomen alchimia. prima ergo istarum diffinitionum &
nostra est eius prout est scientia. Secunda autem prout est in
strumentum, scilicet ipsum elixir siue lapis philosophorum com¬
plens & perficiens.
postquam posuit duos modos difficultatis hu¬
ius artis nunc ponit & ostendit omnes
modos difficultatis eius.
AMPLIVS difficultates huius quaestionis etc.
Circa istam literam, nota omnes modos & cau¬
sas difficultatis huius artis. Dicimus ergo primo
quòd non est mirandum apud aliquem sapientum, qui ter¬
minos philosophiae huius artis nouit, si non appareat aliquis
hanc artem actu habens. Sed potius mirandum est, quomo¬
modo quis possit peruenire ad ipsam. huius enim artis inquisi¬
tio & ueritas & experientia aliarum rerum omnium inqui¬
sitione, fortior difficilior & occultior & longioris temporis
esse uidetur.
Prima causa difficultatis.
QVIA non solum haec operatio per uiam naturae pro¬
cedit immo uerissimae asserendo, ars ipsa & eius inquisitio et
regimen operationis cum complemento supra naturam existit
per modum miraculi, quoniam diuinis operibus supra natu¬
ram existentibus huius artis finis similatur omnino, sicut di¬
xit Hermes. Vnde Barsenus in libro qui dicitur turba philo¬