485
ARTIS
sophorum in uerbis suis insinuans difficultatem huius artis,
innuit, quòd regimen eius est maius quòd ratione percipia¬
tur nisi inspiratione diuina &c. Est enim thesaurus Dei ma¬
ximus & remuneratio. Et Rosinus. Nullomodo possunt
studentes ea quae philosophi ambigua posuerunt, à uero se¬
questrare nisi Deo inspirante uel aliquo docente. Rasis in lu¬
mine luminum. Ex hoc ergo inquantum diuina uoluerit re¬
uelare clementia perpendes. Et Hermes. Nulio modo ratio
& intellectus aliud percipiunt, quàm rubiginis sublimatio¬
nem. Et senior, nil occultauerunt praeter praeparationem quia
est difficilior rerum, unde si inuenerunt rem, non habué¬
runt praeparationem, & res non perficitur nisi cum praepa¬
ratione. Et Mundus, regendi nanque ignorantia non nulli er¬
rauerunt. Et Morienus. Quicunque hanc artem sectatur
caeteras & praecipue dialecticam scire conuenit, quoniam phi¬
losophi huius non nisi sub inuolucro & figura locuti sunt.
Et Theophilus in turba philosophorum. Nemo nouit quòd
philosophi in suis libris narrauerunt, absque lectionum &
tentationum frequentatione, ac sapientum inquisitione, quod
enim posuerunt sublimius & obscurius est, quam quòd sciri
potest. Et Barseus iterum in eodem. Qui curuat dorsum
suum in libris nostris legendis, eisque uacat, & non est uanis
implicitus cogitationibus, Deumque precatur, in regno regna¬
bit indeficiente quousque morietur. Et Rosinus. Qui au¬
tem in hac arte ingrediuntur intellectu carentes, & notitia
eorum quae philosophi in suis libris descripserunt multipliciter
errant etc. Eius ergo modus essendi, tractandi, &
intelligendi, & studendi, & regendi arguit in hac arte
ultimam difficultatem & obscuritatem.