289
Cap. sextum. 219
eluduut, nempe frigiditatem, qua attrahere,
retinere, & coagulare aquam suam non pos¬
sunt; dissimilitudinem naturae, qua aquę suę
terrae adherere eamque sibi adglutinate ne¬
quit: & grossitiem, qua ab ingressu in argen¬
tum viuum & metalla imperfecta prohibe¬
tur. Quae cum contrario modo se habeant in
terra philosophorum, illa sola artifici inue¬
stiganda erit.
Sed spiritus chymici primarij, sulphur, elici possis.
arsenicum, & argentum viuum forte nobis
terram hanc tantopore expetitam suppedi¬
tabunt? At istos diximus saepe esse homoge¬
nios in natura, ita vt partes eorum terreae ab
aquosis seu oleosis separari nequeant, aut dif¬
ficilime & per consumptionem ipsorum.
Quod experientia verum depraehenditur,
nam si ad sublimandum ponantur, tota illo¬
rum substantia ascendit, nullis in fundo va¬
sis relictis fecibus. Si autem figantur per cal¬
cinationem, vel praecipitationem multum
de illorum substantia deperditur & dissipa¬
tur, ita vt ex centum libris sulphuris vix tres
residuae fiant, & in terram rediguntur, cui fu¬
sio non est neque ingressio, argentumque vi¬
uùm tanquam à sua natura alienum respu¬
entem. Deinde, cum terra iphilosopho¬
rum debeat mercurium siue aquàm suam fi¬
gere, ninil autem figere possit, quod fixum
non sit, aut quod fixi naturam in se non
habeat,
An è spiri¬
tibus terra
elici possit.