289
Sum. perf.
cap 39.
Sum. perf.
cap. 32.
202 De terra fingente
habcat, frustra profecto in spiritibus istis fu¬
gacibus aliquid quod fixum sit quaeritur. non
negeamus tamen quin per additionem corporum
naturaliter fixorum & resolutorum figi ali¬
quando possint cum magna cautela & in¬
dustria. Deargento viuo enim id expressis
verbis fatetur Geber. Figitur inquit, & fit tin¬
ctura exuberantissima refectionis. Per quae autem
figatur satis indicauit eodem cap. his verbis.
Est amicabile & metallis placabile. Sed non sub mer¬
gitur aliquid in argento viuo nisi sol. In eandem
sententiam de sulphure loquitur eiusdem libri
cap. 28. Qui in praeparatione ipsum commiscere &
amicari co potibus nouerit, sciet vnum de secretis na¬
turae maximis, & viam perfectionis vnam, cum mul¬
tae sint viae ad vnum effectum, & vnum intentum. At
quibus commiscendum erit sulphur? metal¬
lis nempe puris & fixis, quia si cum impuris
miscebitur, inquinabitur, si cum non fixis
non figetur. Hinc Geber. Cum auro commisce¬
tur spiritus, & figuntur per ipsum. Arsenici ea¬
dem ratio est, figitur enim testimonio
iusdem Gebri sicut sulphur, eo tantum dif¬
ferens quod sicut sulphur rubedinis tincu¬
ra dicitur & auro consociatur, ita arse¬
nicum cum sit albedinis tinctura, argento
melius coniungitur, & per ipsum figitur, fix¬
ione videlicet lunari. Quamuis autem haec
vera esse possint, merito enim ea quis in
dubium, vocet, ne scilicet philosophi haec
non