289
Cap. sextum 221
non de vulgaribus spiritibus, sed de suis in¬
ellexerint, tamen semper existimandum est.
nediam substantiam horum spirituum in ter¬
ra non propria, quae ab illis separabilis
non est, sed in aliena coagulandam es¬
se, & postea oleo Solari & Lunari inceran¬
dam & figendam. Itaque qui otio suo abuti
non vult, & rem facere, terram physicam in
corporibus coagulatis, hoc est, metallis in¬
quirat, in quibus sulphur per naturam fixum
est, quod quamuis impurum, per artem de¬
purari potest: cum in nonnullis etiam purum
sit, quod labore non magno ad praeparatio¬
nem sufficientem indiget.
Sed vt huic capiti finem imponamus, di¬
cimus quicquid in elixire graue est, stabile.
& fixum, terrae nomen sibi vsurpare. Sic spi¬
ritus & fermentum, quando in terra coagu¬
lata sunt, terrae quoque & sulphuris nomen
issumunt, imo elixir perfectum terra & sul¬
phur vocatur. Vnde Hermes. Vis eius integra
est. si versa fuerit in terram, id est, Lapis perfectus
est & completus, si ipsius partes superiores,
eues, spirituales & volatiles, spiritus scilicet
anima siue fermentum in terram vertantur
& figantur. Vnde terjae philosophicae digni¬
tas cùm ab ea tanquam parte primaria lapis
nominationem accipiat, & necessitas etiam
inspici facile potest, cum ea neglecta nemo
ad lapidis arcani notitiam multo autem mi¬
nus