485
ARTIS
Quinta causa difficultatis.
SIMILITER ratione pretij arguitur difficultas in
arte, quia quandoque dicunt hunc lapidem nullius pretij aut
uilissimi, ut Geber, Morienus & Haly, & quòd in uia pro¬
iectum inuenitur, & in stercore. Et quandoque dicunt quod
absque multis sumptibus non potest homo peruenire ad artis
complementum, & quòd natura pretiosissima est et charissi¬
ma. Vnde dicit zeno in turba philosophorum. Lapis
quem quaeritis palam uilissimo uenditur pretio. Et Barseus
in eodem, quod enim quaeritis non est parui pretij. Et Zeno.
Iterum in eodem philosophi etiam fecerunt in hac arte uul¬
gus errare, cum dixerunt quòd natura uilis est quae pauca¬
re uenundatur. Et dixerunt naturam omnibus naturis esse
pretiosiorem, quare insipientes in suis libris fefellerunt. Sci¬
tate ergo quòd ars duabus eget naturis, non enim fit pretio¬
sum absque uili, nec uile absque pretioso etc. Et Daucus.
Caue ne in hoc magisterio quicquam expendas & maxime in
auri magisterio.
PATET ex dictis & dicendis, quòd omnia nomina
huius lapidis sunt ficta, ad hoc ut indigne quaerentes errent.
Vnde Rosinus. scias quòd philosophi nunquam merum & ue¬
rum uerbum posuerunt quanquam plurima cum eo falsa po¬
nerent, & simulatis nominibus illa transfigurarent, qua¬
re neminem inuenimus uerum merum posuisse à falso denu¬
datum excepto Hermete cum inquit. Scitote, nulla tinctura
uerax fit unquam nisi ex lapide rubeo. Quia ergo cum uno
uero multa falsa & extranea commiscent, & regimen in
operatione & terminum & reliqua uariant & multiplicant,
solus uir excellentis ingenij potentis intelligere figuras & ana¬
logias ueterum cum diuturna inquisitione & labore magno