485
DIFFICVLTATES. 32
& prolixo animae & corporis, cum multiplici fallacia praece¬
derte & admiratione deceptorum suorum operum & diffi¬
ciente plurima poterit adipisci. Quomodo ergo libros ipsorum
superficialiter & secundum sonum literae tantum considerantes
in & prima fronte accedentes ad operationem ipsixs ueritatem
& profunditatem attinget? Vnde Rasis insinuans dicit libro
perfecti magisterij. Hi enim septem spiritus super ignem non per¬
siuerant, sed deficiunt paulatim & ab eo fugiunt & euolant
nisi ad ipsum, quibusdam inenodabilibus uinculis & arti¬
ficiosis ingenijs uel gummis indissolubiliter constringantur.
quae diuturna constantia, subtili meditatione indefessa simul
instantia & operatione, quae post multiplices laborum fallacias,
& operationum diuersa sophismata est philosophia perfectis¬
simae consecuta & eorum arcana suis reliquit filijs etc.
Sexta causa difficultatis.
SIMILITER ratione transumptionis eius & aequiuo
cationis & allegoriae, & methaphorae, maxima accidit dif¬
ficultas. Ipsa enim sic tota tradita est, ut expresse patet in
libris philosophorum. Et quod in talibus traditionibus sit dif¬
ficultas, ostendit philosophus sexto Topicorum qui dicit.
Contingit enim in nominibus secundum translationem di¬
ctis ueritatem calumniari. Et in octauo eiusdem dicit, quòd
propostio difficile probabilis est, quia utitur nominibus obscu¬
ris, siue simpliciter, seu multipliciter dicantur. Aut quia
non fuerit notum, si principaliter uel secundum translationem de diffi¬
nito dicantur, etc. Immo quod difficilius & obscurius est ipsa tra¬
dita est secundum nomina inusitata, et haec traditio adhuc est pe¬
ior traslatione ut tenet in sexto. Vnde dicitur ibidem quaedam
sunt quae non dicuntur secudum translationem nec secundum aequi
uocationem & sunt peiora tralatione, ut lex est mensura