223
16
De Auro
seculorum afferat, & qualis proba fortu¬
na, qualeve propitium Numen, meum in
tugurium te amicum accersire fecit? A.
tut amor. D. ingentes mi Achryuasme
ago tibi gratias. Sed dic amabo, nunquid
personati iuuenes, molestiam animo tuo in¬
ducunt? baccanalianè, studiosam mentèm
praesenti tempore vexant? gesticulariavè,
tibi tam cito morosa sunt? A. non qui¬
dem, personatus enim nunquam incessi, &
lusoria semper loca, studiosè euitaui, cùm
foelicitatem haudquaquam in ludo, iocoque
consistere censui, sed in operationibus dun¬
taxat, quae ex virtute proficiscuntur, eam
reperiri statuendum putaui. D. phyloso¬
phantis planè verba, fereque ab Aristotele
Moralium Nicomachiorum decimo, mu¬
tuata. si itaque constanter perstiteris in hoc
consilio, te profectò morigeratum virum,
doctumque ac sapientem, omnes laudibus ex¬
tollent. A. non decet hac assentatione vti,
cum adulationem ipsam, ita cuique perni¬
ciosam