223
17
Dialogus Primus.
ciosam esse non ignores, ut eam Plato in Phe¬
dro, bestiam humano generi pestilentem,
vocitaret, ideo ipsam dimitte, ac potius cur
istis es uestimentis indutus, mihi referto, &
cur inassuetam togam cingulo coercitam, tibi
nunc video. D. si nihil aliud audire cupis,
pro comperto habeto, quòd haec, Spagirico¬
rum more pannosa indumenta sunt, eaque
diuersis constricta uinculis, apteque concinna¬
ta, vt ardentem adire Vulcanum, expe¬
ditius possim. A. visnè fortasse dum Mer¬
curij densitatem, philosophorum lapidem,
adulterinumque solem, sumptibus perquiris
maximis, pecuniarum iacturam experiri,
vt tandem Chimicorum omnium instar,
horribiles baubatus, incassumque latratus,
rabidi canis more, in supernam Lunam
mittas? D. Id Deus auertat summus, ea
quidem stultitia non sum affectus. A. Sed
cuius gratia haec moliris? D. Vt apertè
scire, oculisque videre possim, quomodo non¬
nullorum medicamentorum extracta, Spa¬
giricorum
D