20
De
Auro
dacius
in
posterum
tueri
queam.
A.
ex¬
perientia
quidem,
rerum
omnium
natura¬
lium
magistra
celebratur,
quòd
si
denega¬
ris,
non
repraehensione
tantum,
sed
poena
etiam
dignus
esse
videaris.
D.
hactenùs
ex¬
perientia
triuica,
meae
rationi
adamussim
subscripsit.
ideo
calculum
reducere,
haud
est
fas.
A.
opinionem
mihi
tuam,
per
capita
tantùm,
quidam
diebus
elapsis,
enarrauit.
sed
cur
est,
quòd
multa
(iudicio
meo)
scitu
digna,
in
tuis
omisisti
scriptionibus?
D.
tem¬
poris
breuitas,
&
subiecti
difficultas,
mu¬
tilarunt
scripturam.
at
multis
doctis,
&
eruditis
viris,
vt
scitè
admodum,
&
ele¬
ganter
huiuscemodi
rei
medullam
penitius
attingerent,
occasionem
dedi.
ò,
quàm
mi¬
ra
eloquentia
sunt
ornati,
o,
quali
philo¬
sophandi
ratione
fulciuntur,
eorum
planè
doctrina,
summum
gradum
perfectionis
attingit,
vndique
splendet,
&
aeque
absente
atque
praesente
sole,
suaptè
natura
emicat,
elucetque.
sed
calamus
meus
caligine
tetra
suffo¬