223
21
Dialogus Primus.
suffocatus, eiusdem scientiae fulgorem, ap¬
primè adauxit; perinde ac in albissimarum
columbarum coetu, satyrae auis nigredo, pul¬
chritudinis, venustatisque gradum, maximo¬
perè intendit, id quod oloris in eo, candor fa¬
cere non videtur: A. comparatio pulchra,
& è Decamerone Ioannis Boccacij desum¬
pta, tuum sanè tractatum lectitare, eius¬
demque verba pensitare, vehementer discu¬
pio, viuo tamen oraculo interea opinionem
audire tuam adhuc vellem, praesertim, cum
multa contra te argumenta esse, atque potis¬
sima, apertè sciam. D. non poteris curio¬
sissime Achryuasme, completam hanc ser¬
mocinationem meam expectare; nam si ab
ouo (vt aiunt) usque ad poma procedere
me disceptando exoptas, huic orationi occa¬
sionem dedisse, te pigebit. A. & si à primis
etiam elementis, huiusmodi tela esset exor¬
dienda, nihil referret. uerborum namque
tuorum longitudine, minimè delassabor,
cum ad hoc tantùm sim natus, ut uiros do¬
ctos