223
22
De Auro
ctos auscultarem, quinimò, dum ipsi ratio¬
nabilia proferunt, non solum ut semel, sed
ter, & quater, auream sententiam repe¬
tant, Platonis exemplo in Gorgia, singu¬
lari studio contendo, bis enim, atque ter
pulchrum esse ferunt, ea quae pulchra sunt,
dicere, atque considerare. D. hanc igitur,
vniuersalem, qua id quod de Auri facultate
sentio, compraehenditur, ante omnia propo¬
sitionem exaudi. A. illam planè dicere non
dedigneris, & Deus optimus Maximus, ti¬
bi sit praesto. D. Dico igitur, quòd elemen¬
tata omnia, uel suas in nobis per primas fa¬
cultates, quibus & secundae potestates succe¬
dunt, operationes exercent; uel uirtutibus
tertijs à tota substantia proprietateque occul¬
ta dependentibus, agunt. Si propter pri¬
mas, secundas potestates, operantur, uel
externè apposita, uel internè desumpta, no¬
strum queunt alterare corpus. si autem ap¬
plicita, vel simplicia erunt, vel composita.
et si simplicia, uel substantiam indomitam
suaptè