289
Cap septimum. 229
in Soliloquio apertius & dilucidius. Corpus recipit
tincturam à mercurio siue spiritu, & anima, natura¬
liter secundum gradus suos. Raim. item Lullius
& Arnaldus saepissime aquarum albarum &
rubearum mentionem faciunt, non quod
vllae rubeę aspectu & colore inueniantur, sed
quod habeant albificandi tantum aut etiam
rubificandi potentiam.
Secundo modo lapis tingitur cum ipsi iam
orto & perfecto, perfectione videlicet qua
sibi soli sufficit, anima infunditur, quae non
est alia quam tinctura & ignis agens in mate¬
riam iam decoctam, eamque digerens & co¬
quens magis, donec visibiliter virtus ipsius
manifestetur in stabilitate, & transmutatio¬
ne corporum imperfectorum, quod ignea sua
virture efficit, vt diximus alio loco Haec ani¬
ma non aliunde seu à rebus lapidi extraneis,
sed ex ipsis corporum perfectorum visceri¬
bus post illorum dissplutionem educitur.
speciemque induit spiritus, donec terrae in¬
dita aquam in ea figat, & tingat amplius, imo
exuberanter, gloriosioremque illam reddat
millies quam prius. Huius operationis respe¬
ctu Tinctura diffinitur à Raim. Lul. esse com¬
positio aeris & ignis argenti & auri. Vel sic Tinctu¬
ra est compositum ex aëre & igne argenti & auri.
Vel hoc modo. Tinctura est corpus tingens or¬
tum & compositum è duobus elementis, scilicet aëris
& ignis, argenti ad album, auri ad rubeum. Quibus
tri¬
P 3
Quomodo
aliter consi¬
deretur tin¬
ctura.
Tincturae
diffinitio.
Lib. de quin¬
ta esset di¬
stinct. 3.