223
33
Dialogus Primus.
tùm, & siccitatis talis gradùs & propor¬
tio, symphoniae sanè instar, quae, tametsi ar¬
monia ex graui, & acuto sono composita sit;
nec acutus absolutè, nec grauis sonus, dici
potest, sed proportionatus quidam, compo¬
situsque concentus, nuncupari fas est. A.
meae semper ad tui sermonem, intentae sunt
aures, ideo sequere. D. mixtorum itaque
omnium substantia, cunctorum nunc en¬
tium respectu haud perpensa, sed tantùm
per comparationem ad nos, qui eam pro usu¬
frequenter requirimus, vel cum substantia
nostra sympathiam amicabilemque habebit
naturam, vel contrariam. si rectam nobis¬
cum obtinebit necessitudinem, uel absolutè
talis erit, vt nutrimentum est, quod sem¬
per in nutriti substantiam conuerti scitur,
vel non ex toto affinitatem possidebit. si non
totaliter, vel reducibilis adhuc erit, veluti
Cassiae fistulae, & Aereo melli accidit, qui¬
bus quidem natura egestatis gratia nutri¬
menti loco interdum vtitur, uel non redu¬
cibilis
F