223
34
De Auro
cibilis esse existimatur, vt Agallocus, Aspa¬
lathum & Corallus planè existunt. rursus
si contraria, vel omni tempore, & quouis
modo substantiam nostram destruere niti¬
tur; vt Aconitum, & venena omnia dele¬
teria faciunt, vel non semper. hoc autem,
bifariam contingere potest. nam, vel anti¬
pathiam cum corpore nostro, sympathiam
verò cùm excremento in nobis contento, ob¬
tinet, vt de Scamonio cum bile iam notum
est, expectando interea, quòd natura nostra
substantiae quidem repugnantia irritata, fo¬
ras simul Scamonium cum excremento ex¬
plodat, vel naturae medietatem habet, inter
corpora perpetientia, & aliquam specificam
naturam mortificantem, seu internè ea (vt
in pestilenti constitutione) enata sit, seu in¬
gesta, vt propter Napellum deuoratum, seu
externè communicata, ueluti propter uirus,
& materiale viperarum venenum, accidit;
sicut per medicamenta alexiteria, & ale¬
xipharmaca dicta, euenire solet, quae alio¬
qui,