223
35
Dialogus Primus.
qui, & ipsa, per se, si largius sumpta fue¬
rint, Galeno quinto de simp. medicamento¬
rum facultatibus cap. 18. ita asseuerante,
grauiter animantis corpus oblaedunt. A.
Stupeo quonam pacto omne quod à specifica
forma prouenire potest, materia scilicet
adminiculante, paucis admodum ample¬
xus fueris. D. Porrò specificae formae oc¬
casione, multa quidem ac diuersa acciden¬
tia in viuentium salutem, vel iacturam,
nunquàm certè ratione inuenta, sed longa
tantum & diuturna experientia compro¬
bata, sanè insurgunt. talis namque res, ali¬
quando se nobis offert, quae humano generi
ferè tota familiaris est, innatum profectò
calorem adaugens, radicaleque humidum re¬
parans, & tamen minima eiusdem pars,
malitiam (vt videmus) & perniciem se¬
cum affert, vt Ceruum in exemplum addu¬
cere possumus, cuius vniuersa caro, praeter
extremam caudam, quae à tota substantia
venenosa est, absque laesione deuoratur. qua¬
lis
F 2