223
41
Dialogus Primus.
tibi dicam. D. Sic etiam de auro respon¬
sum dabo. quamuis enim primas in se,
secundas, & tertias habeat facultates in¬
clusas, materiae tamen suae impassibilitate,
calorisque nostri impotentia, haud eas ex¬
plicare valet, & siue scobes, & bracteae
ingerantur, siue laminae ignitae, vel aqua,
vel vino, vel succo alio, extinguantur,
nihil refert. Sed suae indomitatis argu¬
mentum, ex his desumitur nempè, quia
foco non absumitur, quòd quouis etiam lo¬
co repositùm, putrèdine non afficitur, quia
rubiginem non contrahit, quod exteriora
corpora tinctura sua non remanent infe¬
cta, ac tandem, quia penitus est odore de¬
stitutùm: quamobrem, cum inter homio¬
mera mixta connumeretur, ita quòd, vna
pars, cum alia parte, ac pars cum toto,
similitudinem habeat; tàm in minimis pla¬
nè, quàm in maximis eius partibus, im¬
patibile erit, & tam in laminis redactum,
quàm in puluerulentis scobibus, & subtilis¬
simis
G