223
40
De Auro
in nobis operetur? A. Sed mi Dynachry¬
se, non pigeat te, si hac mea interrogatio¬
ne, rem susceptam interpellari faciam. dic
amabò, non ne vulgare Aurum substantia
elementaris est? non habet aurum quia ta¬
le, quatuor elementariarum qualitatum
proportionem, cuius ratione & prima, &
secundae potestates, in nobis impartiri pos¬
sunt? non ne, & substantiam totam possi¬
det, seu specificam formam, ex qua, ter¬
tiae quidem operationes proueniunt? D.
ita quidem est, sed ego tibi ò Achryuasme,
non ne, ferrum, & colocynthis, suas etiam
primas, secundas, & tertias facultates te¬
nent? A. non est profectò ambigendum.
D. si igitur facultatibus ijs decorantur, abs
te peto, cur est, quod ferro non nutrimur,
& colocyntidis laboriosi sanè medicamenti
haustu, ligni statua non expurgatur? A.
oh, materiae impassibilitate ferrum non prae¬
stare alimentum, actuationisque penuria,
colocynthidis vim non experiri statuam,
tibi