223
44
De Auro
dictorum locum supplente, insignitum sit,
absque ulla controuersia, vulgare Aurum
illi poteris exhibere, quia ingestum, pote¬
rit alterari, & a specifica Auri forma, in
ipsum planè emanabunt virtutes. Sed me¬
mento prius, id quod de quatuor qualita¬
tibus animal constituentibus, Galenus pri¬
mo de temperamentis scripsit, videli¬
cet quando dicit, Neque enim ullum ani¬
mal, aut calidum in summo esse potest, vt
est ignis, aut in summo humidum, sicut est
aqua: pari modo, nec frigidum siccumvè in
summo, sed ab eo quòd in mixtura praepollet,
appellationem sortitur. Vulgare itaque Au¬
rum, propter suae materiae indomitatem, &
innati caloris (vt diximus) imbecillitatem,
non debet (vi multi dicunt) in vsum medi¬
cum venire, nisi prius chimicae artis opera¬
tione eius substantia praeparetur; & si ter¬
tiae facultates a specifica nimirum forma
prioris ordinis dependentes, dum vulgare
Aurum sit, propter materiae densitatem, &
caloris