223
45
Dialogus Primus.
caloris nostri languorem, impartiri ne¬
queant, nec primae quidem innatae potentiae
quicquam efficere boni adhuc poterunt; cum
facultates omnes huiusce ordinis mixto insi¬
ta, non nisi substantiae alteratione operentur.
A. hoc quidem quod dicis, à peripatetica
doctrina non discedit. Reliquum itaque
esset, vt potestates à specifica forma absque
materiae alteratione dependentes, declaras¬
ses, sed quia te esse defessum aliquatenus ar¬
bitror, & ego etiam simul & semel, omnia
intelligere nequeo, vt quiete fruaris opta¬
ta, quàm libentissimè permitto. hac tamen
conditione, ut reliquum die sequenti (si fieri
potest) mihi absoluas. D. Tibi semper ob¬
temperare Dei nutu conabor. A. Interea
vale doctissime Dynachryse. Vale.
DE