457
CHYMICA. 277
ioui dicatus est) ventrem, terram verò nutri¬
cem, vti supra sat superque diximus. Certius
esse nihil potest, solem illum qui viginti qua¬
tuor horarum spacio totum orbem circuit, re¬
bus omnibus à natura productis vitam in¬
fluere naturalem. Ergo sol omnibus inest po¬
tentia & virtute per vitam solem à sole geni¬
tam. Deinceps vti sol idem suos influxus ad
inferiora mittit per lunam, haud aliter ignis
ille solaris atque vitalis rerum, infundit suas
virtutes animales, quas à superiore sole rece¬
pit, in omnia sui corporis membra per suam
lunam, id est, aquam aut liquorem, aut si
vis sanguinem, quem supra diximus esse fo¬
mentum ignis & nutrimentum. Iupiter au¬
tem vel aër qui ventus antea dictus fuit, me¬
dium tenet inter solem aut ignem, & lunam
aquam, quo sine vita medio persisterè non po¬
test, non magis quàm extrema sine suis medijs.
Quid nutrix & vbera naturę sint, audiuimus.
Ecce quod antiqui tot aenigmatibus velarunt,
innumerisque voluminibus, cùm prosa, tum
carmine cecinerunt occultissimè, breuibus
pertissimisque verbis in tui gratiam optime le¬
ctor, reuelatum munus offero. Nihil à te cupio
quod retribuas, pręterquam in posterum quod
ignoras, idipsum etiam non vituperes, neque
detractes ampliùs. Quinimo toto conatu hanc
artem diligas amesque, nec secus ac ipsum te colas,
S 4 & in¬