457
278 PHILOISOPHIA
& ingentem vsuram inde colliges; quam vt as¬
sequutus fueris, Deo primùm gratias agas im¬
mortales, ac in vsum dilectionemque proximi
tui, quod ex eo collegeris, conuertas ac eroges.
Quod si feceris, labores tuos benedicet Deus
M. animabisque professores artis huius ad ma¬
iora tibi probisque viris magis indies ac magis
detegendum, quae hactenus latuerunt. Porrò
solis & lunae vestrorum, ô vos qui longam sa¬
namque vitam agere cupitis, curam agere decet
periouis temperiem. Abundè supra dictum est
quid sol in homine, quid luna, & quid sit iupi¬
ter. Verùm ne cuipiam ob segnitiem defecisse
dicar, clariùs explicabo. Temperatura cibi &
potus etiam temperatorum plurimum potest
ad sanae longaeque vitae conseruationem. Atqui
invno solo temperamentum non fit, neque pro¬
portio. Considerandum igitur vt minimùm
duo esse debere quae temperiem admittant, at¬
que tertium esse temperatum hoc. Proinde in
ioue nostro duas inesse qualitates asserimus, vt
pote caliditatem naturalem ignis, & humidi¬
tatem radicalem aquae; haec admodum aequari
debent, vt quasi librata bilancem ad angulos
rectos vtrobique suspensam habeant; alioqui sa¬
na vel longa vita subsequi minimè poterit. Di¬
uersas rationes huius temperamenti cùm tuen
di, tùm acquirendi & conseruandi praescribunt
nonnulli medici, & praesertim Marsilius Fici¬
nus de