289
Cap. septimum. 237
cipia formalia ipsius Elixiris quia imprimunt
cius materiae formam auri vel argenti, sine qua
ęlixir non perficitur, nec metalla imperfecta
conuertuntur in aurum vel argentum, cùm à
sola forma totus dependeat effectus. Amplius
opus est in vera tinctura, vt tingens & tinctum
insęparabiliter simul permaneant & vnum
fiant. nec ab igne fugiat, ideoque in diffinitione
additur, quod tingens tinctum secum sine vla sepa¬
ratione permanere faciat, & doceat id contra ignem
praeliari. Duae autem res forma distinctae vnum
quid fieri non possunt, nisi in genere concor¬
dent, Cùm itaque elixir & metalla conuerten¬
da concordent in genere & natura, quia vtra¬
que ex mercurio originem ducunt, quamuis
postea metallis imperfectis corruptionis cau¬
sa superuenerit, facile metalla propter affini¬
tatem cum eliaire commiscebuntur, & vnien¬
tur. Et quia elixir fixum est, & omnem ignem
tolerans, cum in igne natum sit, & filius quo¬
dammodo sit ignis, & propterea igne gaudeat,
qui ipsi est loco nutrimenti & conseruationis,
quia idem ex metallorum materia purissi¬
ma genitum est in primis metallorum alio¬
rum substantiam puriorem appraehendit, &
sibi iunctam & vnitam per digestionem
exuberantem & excedentem quam habet
perficit & figit, secumque in igne permanere
facit; & ita tandem natura figentis, tingentis,
K tincti amicabiliter concordant, quod in
elixi¬
Quid am¬
plius requi¬
ratur in ve¬
ra tinctura.