289
An tinctura
prior in
alijs rebus
quam in au¬
ro & arg.
reperiatur.
Solum aurum
vel arg. dare
formam
elixiri.
238 De Tinctura alba vel rubea
elixire, hoc est vera tinctura, requiritur.
Nunc examinemus an haec tinctura duplex
cuius mentionem fecimus, scilicet ea quae tin¬
git elixir, & ea quae tingit metalla, in anima¬
libus aut vegetabilibus alijsue rebus inuenia¬
tur. Priorem quidem non reperiri certum est.
quia haec tinctura cum non sit nisi compositio
duorum elementorum maxime subtilium
ignis videlicet & aëris auri & argenti, & haec
non nisi ex auro & argento elici possint, satis
constat animalia & vegetabilia omnia, aut or¬
tum ex ijs habentia non posse eam suppeditare,
nisi prius in naturam proximam metallorum,
hoc est, mercurium & sulphur, deinde in au¬
rum & argentum conuersa fuerint: quae quan¬
uis per naturam aut artem possibilia vanùm
esset tentare, cum ea metalla habeamus per
naturam perfecta.
De lapidibus, gemmis, fluoribus, salibus,
atramentis aluminibus, marchasitis, magnesia,
thutia, sulphure & auripigmento, alijsque me¬
dijs mineralibus, de metallis etiam quatuor im¬
perfectis idem iudicium esto, quae nisi prius
in aurum argentumque transierint, tincturam
seu formam elixiri dare non poterunt, cum
solius formę auri proprium sit in materia auri,
quę omnibus metallis communis est, aurum
generare, & solius formae argenti argentum ef¬
ficere Proinde cum hae formę soli auro & ar¬
gento insint, manifestum est, nullam aliam
rem