289
Lapides &
gemmas
tincturam
praebere non
posse.
242 De Tinctura alba vel rubea.
tari immersum candorem quendam argen¬
teum coucipere, tincturam tamen metallo¬
rum ex his fieri non posse certum est, quia
oportet non solum, eam esse fixam, & ignis
violentiae non obnoxiam, sed etiam fixio¬
nis permanentiam dare colorato, imo colo¬
ratum in naturam colorantis transire. Cum
itaque Chymistarum propositum sit metal¬
la in aurum & argentum conuertere, & non
in vegetabilia, aut alia illis similia quae igni
comburuntur, colores è vegetabilibus edu¬
cti tincturae dici non poterunt.
Sed fortasse lapides, gemmae, coralli.
fluores, terrae coloratae tincturam chemistis
exoptatam praebebunt quaedam enim eo¬
rum coloribus pulchris insignita sunt per
naturam. Sed haec in corporea sua mole per¬
manentia non ingrediuntur metalla, pro¬
inde ea alterare non possunt, & quamuis, pe¬
netrarent ea, tamen cum colorem exube¬
rantem non habeant, sed sibi tantum suffi¬
cientem, alia corpora tingere nequeunt. Si
vero illorum grossitiem per ignem immi¬
nuere tentemus, in calcem redigentur, & sic
colores quibus antea fulgebant perdent, imo
nec tunc subtiliora erunt quam prius. Et
quamuis è terris quibusdam, gemmis, mar¬
garitis, & corallis color subtilior per vini
spiritum, acetum distillatum, & alios li quo¬
res elici possit, tamen cum à metallorum natu¬
ra