223
73
Dialogus Secundus.
operatur, si autem remoueatur, eiusdem
formae itidem actio explicari non potest. qui¬
nimò simul cum ea virtus praepediri, par¬
quidem est, dummodo vel constans prius
corruptio, vel permansibilis optimaque affe¬
ctio, non sit iam derepentè in passo, vel lon¬
go temporis spatio, introducta. A. hacte¬
nus mi Dynachryse, modos omnes in genere,
quibus specifica forma suas in nobis proprie¬
tates impartit, doctissimè admodum per¬
curristi, & omnia quae dixisti, mihi sum¬
moperè arrident, sed scire vellem vlterius,
num Auro per secundum specificae formae or¬
dinem, facultas quaedam insit, quae aliquo
modo ex his quatuor supradictis, obtineri¬
possit à nobis. D. Scito igitur curiosissime¬
Achryuasme, multos esse Auctores, qui mi¬
rificè Aurum extollunt, multosque me perle¬
gisse scriptores, qui huiusmodi metalli vim,
vnico ore multifaciunt, & diuersimodè ip¬
so vti non erubescunt, sed nullus, quod sciam).
audacius Plinio, id quod nunc petis, nobis
scri¬
L