223
74
De Auro
scriptum reliquit. porrò verba eius, trigesi¬
mi tertij libri naturalis historiae quarto capi¬
tulo explicata, ita se habent. Aurum plu¬
rimis modis pollet in remedijs, vulneratisque
& infantibus applicatur, vt minus noceant
qua inferantur veneficia. est & ipsi superla¬
to, vis malefica. Gallinarum quoque, &
Pecorum foeturis, remedium est abluere
illatum, & spargere eos, quibus mederi ve¬
lis hac ille. A. Et tu quid dicis? credis ne
hoc? D. certè quòd Plinij dicta penitus ne¬
gare sim ausus, te expectare video. A. ohe,
huic forsan viro, contradicere velles? D.
maxime si libet. A. & qua ratione du¬
ctus? D. quia multa quae erant probanda,
ipse supponit. A. & quaenam sunt? D.
primo, quod Aurum per secundum specificae
formae modum, proprietates impartiat: se¬
cundo, quòd insita facultas, sit nobis amica:
tertiò, quod particularem cum omni liquo¬
re, hoc metallum teneat sympathiam, quar¬
tò, quòd superficiaria sit, illa virtus, ita
quòd