223
76
De Auro
Aurum uerò cùm nobis & Aqua, sympathiam
tenet? ita certè, si igitur per Auri lotionem,
Aquae prius communicetur facultas, quid
obstat quin huiusmodi mediato contactu no¬
bis quidem amico, Auri vi potiri valea¬
mus? D. vah, Plinij amòr te caecutire fa¬
cit? Aurum me tangit, & ego Aquam at¬
tingo, igitur Aquae, vis aurifica prorsus inest?
ò quàm benè soloecizas, vniuersae profectò
Aquae, vt euadant aurificae, iam iam dul¬
cissime Achryuasme, tua artificiosa Magia
effectae sunt. Rursus aqua tetigit Aurum,
aspersio eius, quae ab Auro discreta est,
Aerem tangit, qui me contingit, ergo in
me facultas Auri, delata fuit? ò res mira,
ò inopinatum euentum; Torpedo piscis in
à qua residet, Aqua Aerem tangit, & ipse
manum, igitur Aer stupidam reddit ma¬
num? A. da mihi veniam, verborum enim
dulcedine, Plinius me seduxerat, quamob¬
rem aspersionem ipsam rationibus adductis
non amplius multifacio. sed dic mihi si libet,
non