223
77
Dialogus Secundus.
non ne cum Plinio est asserendum, quod Au¬
rum applicatum, veneficijs resistat? D.
non quidem, multos namque infantes vide¬
re potes, quibus capiti, fronti, ac pectori,
colloque apponitur, & mox tamen, vehemen¬
ter esse fascinatos mulieres exclamant. A.
sed eia Dynachryse eia, quamuis non habeat
Aurum, celebratas a Plinio proprietates,
non specifica sua forma, cor languidum
roborandi, melancholiam curandi, vitamque
producendi, facultatem habet? D. o
chryuasme charissime, quòd primis a te rela¬
tis facultatibus Aurum sit praeditum, vt ti¬
bi gratum faciam, libenter assentior, laetifi¬
catur cor, & tetra melancholia ex ambitu
totius propellitur, non quando ab alijs Au¬
rum mutuatur, per contactum enim tantùm,
mediatum vel immediatum, appensionemque
directumvè aspectum, quicquam boni haud¬
quaquàm operatur, verum quando ingen¬
tem ex huiusmodi metallo; Arcam refertam
habeas, & tui sit iuris, gaudium profectò
affert,