223
78
De Auro
affert, & melancholiae amurcam apprimè
detergit, vulgi namque abusu, cui maiores
honores Auro tribuere placuit, inter praelia
belli id te succurrit, pace subuenit, foecun¬
ditate rerum, delicias adauget, annonae pe¬
nuria, opem fert, iuuentute autem, luxum,
& epulas, & nocturnos coetus, ad volupta¬
tem praebet, senectute verò multa bona pro¬
fundit, mundanis voluptatibus, & solatijs,
semper assistit, ac pijs operibus, & lauda¬
bilibus actionibus, opitulatur, at quòd con¬
tactu carnis, vitam quandoque proroget,
non est vt affirmemus, cum illi qui simplares
duplaresque torques iugiter collo circumge¬
stant, & adolescentia sua ephebi expirant,
hanc sententiam è medio tollant. A. proh
Deus immortalis, tuis rationibus planè, ne¬
que tantillum ex tuo instituto, subuertere
potui, sed dic amabò cur potentissimi Re¬
ges, Imperatores inuictissimi, summique Pon¬
tifices, huiuscemodi Auro assidue decoran¬
tur? D. non quòd praestantia sua, vt di¬
cunt,